- SELGA
- SELGAurbs Pamphyliae mediterraneae hodie Philadelphia Nigro. Stephan. eam in Pisidia ponit.Strabo quoque Selgenses Πισιδῶν ἀξιολογωτάτους vocat, et 20. virorum milia olim in ea urbe fuisse, ac prudentem Reip. administrationem laudat. Dionys. v. 859.----- Καὶ ἥν ἐπολίςςατο λαὸςΠρὶν ποτ᾿ Α᾿μυκλαίων μεγαλώνυμος εν χθονὶ Σέλγη.Hinc tamen impudici ἀσελγεῖς dicti cum α epitatico. Ita Suidas et Etymologus. Eustath. ὅθεν κατ᾿ ἐπίτασιν λέγεςθαι τὴν ἀσέλγειαν ἐπὶ τῶ οὐ καθαρῶς ζώντων. Ex quo fit, ut Selgam suspicetur Bochartus, l. 1. Chanaan c. 6. per literarum metathesin, nomen habere ab Hebraeo shagal, i. e. coire et constuprare. Nic. Lloyd. Coeterum, Foederis, inter Lacedaemonem et urbem hanc, quae Laconica fuit colonia, initi memoriam servat numisma antiquum Traiani Decii, in cuius postica parte Pallas et Hercules sacrificantes, serpensque in medio Altari se erigens, conspiciuntur, cum Inscr. ΣΕΛΓΕΩΝ ΟΜΟΝΟΙΑ ΛΑΚΕΔΑΙΜΟΝΙΩΝ. Vide Iac. Sponium Itin. Graec. Part. 3. p. 181. Hinc Selgicae lanae, olim in pretio, uni Tertulliano memoratae de Pallio c. 3. Exinde materia, nec de ovibus dico Milesiis et Selgicis, et Altinis, aut queis Tarentum vel Betica cluet natur a colorante. Certe in territorio Selgico, magnam ovium copiam, et pecorum omne genus fuisle, tradit Strabo l. 12. licet lanae disertim non meminerit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.